라틴어 문장 검색

Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.
해가 바뀌어 임금들이 출전하는 때가 되자, 요압은 군대를 이끌고 나가 암몬 자손들의 땅을 짓밟으며 라빠까지 가서 그곳을 포위하였다. 그때에 다윗은 예루살렘에 머물러 있었다. 요압은 마침내 라빠를 쳐서 무너뜨렸다. (불가타 성경, 역대기 상권, 20장1)
Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius.
세월이 흘러 두 해가 지날 무렵, 그는 이 병으로 창자가 빠져나와 큰 고통 속에서 죽었다. 그러나 백성은 그의 조상들에게 해 준 것과는 달리 그를 위해서는 불을 켜 놓지 않았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 21장19)
Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem.
해가 바뀔 때에 네부카드네자르 임금이 군대를 보내어 주님 집의 값진 기물들과 함께 여호야킨을 바빌론으로 데려가 버렸다. 그리고 그의 삼촌 치드키야를 유다와 예루살렘의 임금으로 세웠다. (불가타 성경, 역대기 하권, 36장10)
Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua.
예쁘지만 무식한 여자는 멧돼지 코에 금 고리 격이다. (불가타 성경, 잠언, 11장22)
Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur.
남쪽으로 불다 북쪽으로 도는 바람은 돌고 돌며 가지만 제자리로 되돌아온다. (불가타 성경, 코헬렛, 1장6)
Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam, per quam venisti.
네가 나에게 격노하고 너의 소란이 내 귀에까지 올라왔으니 나는 네 코에 나의 갈고리를 꿰고 네 입술에 나의 재갈을 물려 네가 왔던 그 길로 너를 되돌아가게 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 37장29)
et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo.
코에는 코걸이를, 두 귀에는 귀걸이를 달아 주었으며, 머리에는 화려한 면류관을 씌워 주었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장12)
Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum captus est; et adduxerunt eum in circulis in terram Aegypti.
민족들이 그 소식을 듣고 함정을 파서 그를 잡아 갈고리에 꿰어 이집트 땅으로 끌고 갔다네. (불가타 성경, 에제키엘서, 19장4)
Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius ultra super montes Israel.
갈고리에 꿰어 우리에 넣고 바빌론 임금에게 끌고 가 요새에 가두고는 그의 목소리가 다시는 이스라엘 산에 들리지 않게 하였네. (불가타 성경, 에제키엘서, 19장9)
et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero.
금 고리 네 개를 부어 만들어 네 다리에 다는데, 한쪽에 고리 두 개, 다른 쪽에 고리 두 개를 달아라. (불가타 성경, 탈출기, 25장12)
quintus variationem variationis, & sic deinceps.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 70:14)
In circuitu pergit spiritus, et in circulo suo revertitur (Eccle.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:3)
Quis est ille circulus, nisi ambitus globosi et teretis orbis, de quo scriptum est quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum? (Sap. I, 7.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:5)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Nihil enim locale est, vel localiter contineri potest, nec in his nec aliis ullam mutationis variationem incurrit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION